SUTOR

SUTOR
SUTOR
a suendo: Interim Romanis Sutores dicti, non illi qui acu vestes consuebant; sed qui coria in usum calceorum. Et Plato Politic. de artificiis vestim entorum dislerens, commemorat την` τρήσει καὶ ῥαφῇ χρωμένην σύνθεσιν, Confectionem illam, quae fit perforatione et sutelâ: quâ generali descriptione Sartores quum possent comprebendi, Plato tamen illorum non meminit, sed tantum τῆς σχυτοτομικῆς, Artis consuendi corla, i. e. Sutorum. Unde colligit Casaubonus, aliam rationem parandarum apud Veteres vestium; et, cum a Textoribus vestes absolverentur, Sartores vel Sarcinatores, refectores potius veteris vestis, quam novae confectores, fuisse, Exercitat. 16. ad Annal. Baronii, §. 84. Meminit Sutoris, Martialis l. 9. Epigr. 75. v. 1.
Dentibus antiquas solitus producere pelles,
Et mordere lutô putre vetusque solum; Praenestina tenes defuncti rura Patroni,
In quibus indignor, si tibi cella fuit.
Ut qui ex ergastulo fuisset. Iurisconsultus hinc l. 78. §. hered. ff. ad SC. Trebell. hoc amplius eidem alumno meo hominem calactaneum et vernam Sutorem, qui eum artificiô suô mercede delatâ alere posset. Graece Σκυτοτόμος, quô nomine pagani Paulum Apostol. /qi σκηνοποιὸς erat, ACtor. c. 18. v. 3. tentoriorum fabricator, quae ex corio fiebant) per contemptum olim appellare soliti sunt, uti docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. in hac voce etc. Huius instrumenta erant, scalpra et formae, Ulpianus l. 5. §. 3. ff. ad Leg. Aquil. Unde Horatius, l. 2. Sat. 3. v. 104.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharae, nec Musae deditus ulli:
Si Scalpra et Formas non Sutor.
Opera fuerunt Caligae, sandalia, soleae, crepidae, calcei; a quibus Slearii, Sandliarii, Sutores caligarii, dicti, vide iterum Horatium l. 2. Sat. 3. De Sutore Caesatiano, festiva exstat narratiuncula, apud
Arrian. in Epict. l. 1. c. 19. sicut de Sutore Medicum professo, elegantissima fabula, apud Phaedrum; l. 1. Fab. 15. Servi Cerdonis meminit Papinianus l. 42. ff. de oper. Libert. cui Subulam tribuit Martialis l. 3. Epigr. 16. Vide supra in voce Subula. Sed nec servilis solum haec opera: Collegium enim Sutorum memoratur Romae, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Et quamvis Pelliones sive Coriaril olim Urbe excluderentur, ut ex Artemidoro discimus: Sutores tamen sive Calcearios in ipsa habitâsse, patet ex Plinio l. 10. c. 43. ubi sub Imperio Tiberii corvum, e summa Castorum aede, in Sutoris officinam e regione positam e dedisse, scribit. Et paulo post, Calcearius alter, inquit, qui propinquam incolebat officina, corvum illum occidit. Unde colligere est, Sutoribus in urbe suum fuisse locum, suam sedem, suam regionem. Nam Castorum Templum Urbis antiquae moenibus fuisse inclusum et quidem in octava eius regione, ex Onuphrio aliisque notum. Inprimis autem in mulleis conficiendis eorum conspicua fuit industria; quippe qui multis elegantibusque suturis prae coeteris insignes fuêre. Quae quidem suturae, siggerente in brevibus ad Plinium Notis l. 9. c. 17. Pinero, filum sericum ut plurimum atque alterius (ut decori ratio suadet) a rubro colotis punctuatim eminens, in diversis calceorum illorum partibus, ostentabant: Cum contra viliorum calcei crassiore rudiore ve filô consuerentur; ut ex Iuvenale liquet Sat. 3. v. 149.
—— Si ruptâ calceus alter
Pelle patet, vel si consutô vulnere crassum,
Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Primum vero Sutrinae inventorem Boethium quendam fuisse, scribit Plin. l. 7. c. 56. sed quando is, aut ubi vixerit, non docet. Potiori iure Adamo id laudis vindicat Cl. Vossius, quem verisimile est, rerrâ, ex divina comminatione, spinas ac tribulos proferente, calceis pedes suos munivisse, quos e crudo primitus corio fuisse etiam hinc patet: quod apud Romanos quoque tales fuerint illi rusticorum, quin et plebeiorum diu, quibus per nives et lutum ibant: Perones eos dixêre, uti supra vidimus. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. et Anselmum Solerium de Calceo passim, inprimis c. 1. 7. et 10. Praecipue autem Sutrinae olim Venetae celebres fuêre, ut ex Tertuliano de Pallio patet c. 5. magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexêre; uti veram lectionem restituit Salmas. cum alias Sutrinae Venetiae legeretur. Nempe in Venetia aut Veneta regione pelles olim optime curari et confleri solitae sunt, suendis calceamentis aptae: utpote in qua magna pecudum copia, ut ex frequenti Altinarum et Euganearum ovium mentione, apud Auctores, clarum est. Fortasse ibidem et calcei sive perones optimi concinnabantur, unde Sutrinas Venetias dixerit Tertulian. ἀρχαϊκῶς, pro Venetas. De Sutrinarum coriis in cibum versis, vide Livium l. 33. c. 30. Non vero in calceis sutura solum, sed et in lacetna, sibulae usum aliquando Suturam praestitisse, annotavit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Parte 2. l. 1. c. 16. Vide et supra in voce Suta:

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Sútor — (Village) Administration Pays  Slovaquie …   Wikipédia en Français

  • Sutor — (lat. für Schuster) ist der Familienname von: Bernhard Sutor (* 1930), deutscher Politikwissenschaftler Emil Sutor (1888–1974), deutscher, badischer Bildhauer und Skulpteuer, u.a. auch Vater der Bambi Medienpreisfigur Hans Sutor (1895–1976),… …   Deutsch Wikipedia

  • sutor — /sūˈ, sooˈtör or tər/ (archaic) noun A cobbler ORIGIN: ↑souter; or directly from L sūtor, ōris cobbler • • • sutoˈrial or sutoˈrian adjective Relating to cobbling or to sewing * * * sutor var. souter, shoemaker; obs. erron. f …   Useful english dictionary

  • şutor — ŞUTÓR s.m. v. şuter. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  ŞUTÓR s.m. v. şuter. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • Sutor — Su tor, n. A kind of sirup made by the Indians of Arizona from the fruit of some cactaceous plant (probably the Cereus giganteus). [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sútor — is a village and municipality in the Rimavská Sobota District of the Banská Bystrica Region of southern Slovakia. External links*http://www.statistics.sk/mosmis/eng/run.html …   Wikipedia

  • Sutor — (lat.). Schuster …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sutor — Sutor, lat., Schuster; ne s. ultra crepidam, Schuster bleib beim Leiste …   Herders Conversations-Lexikon

  • Sutor — Désigne en latin le métier de cordonnier. C est en Moselle que le nom est le plus répandu (sans doute une latinisation de Sauter, Schuster ou Schuhmacher) …   Noms de famille

  • Sutor — aus der Zeit des Humanismus stammende Rückführung von Familiennamen wie Saut(t)er, Suter u.a. auf die ihnen ursprünglich zugrunde liegende lateinische Berufsbezeichnung sutor »Flickschuster« …   Wörterbuch der deutschen familiennamen

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”